< Jeremiæ 47 >
1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Palæsthinos, antequam percuteret Pharao Gazam:
2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae
Hæc dicit Dominus: Ecce aquæ ascendunt ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram, et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius: clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ
3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis
a strepitu pompæ armorum, et bellatorum eius, a commotione quadrigarum eius, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae
pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus, et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis. Depopulatus est enim Dominus Palæsthinos, reliquias insulæ Cappadociæ.
5 venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris
Venit calvitium super Gazam: conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum, usquequo concideris?
6 o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile
O mucro Domini usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.
7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi
Quomodo quiescet cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas eius regiones, ibique condixerit illi?