< Jeremiæ 39 >

1 anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam
Anno nono Sedechiae regis Iuda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius ad Ierusalem, et obsidebant eam.
2 undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas
Undecimo autem anno Sedechiae, mense quarto, quinta mensis aperta est civitas.
3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis
Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.
4 cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti
Cumque vidisset eos Sedechiae rex Iuda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.
5 persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia
Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum: et comprehenderunt Sedechiae in campo solitudinis Ierichontinae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha, quae est in Terra Emath: et locutus est ad eum iudicia.
6 et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis
Et occidit rex Babylonis filios Sedechiae in Reblatha, in oculis eius: et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis.
7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem
Oculos quoque Sedechiae eruit: et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.
8 domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt
Domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt Chaldaei igne, et murum Ierusalem subverterunt.
9 et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem
Et reliquias populi, qui remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem.
10 et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa
Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in Terra Iuda: et dedit eis vineas, et cisternas in die illa.
11 praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens
Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militum, dicens:
12 tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei
Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed, ut voluerit, sic facias ei.
13 misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis
Misit ergo Nabuzardan princeps militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,
14 miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo
miserunt, et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret in domum, et habitaret in populo.
15 ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens
Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens:
16 vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa
Vade, et dic Abdemelech Aethiopi, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum: et erunt in conspectu tuo in die illa.
17 et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas
Et liberabo te in die illa, ait Dominus: et non traderis in manus virorum, quos tu formidas:
18 sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus
Sed eruens liberabo te, et gladio non cades: sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.

< Jeremiæ 39 >