< Jeremiæ 1 >
1 verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin
Verba Ieremiae filii Helciae, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in Terra Beniamin.
2 quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius
Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda, in tertiodecimo anno regni eius.
3 et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto
Et factum est in diebus Ioakim filii Iosiae regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda, usque ad transmigrationem Ierusalem, in mense quinto.
4 et factum est verbum Domini ad me dicens
Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
5 priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in Gentibus dedi te.
6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum
Et dixi, A a a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris
Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia, quae mittam te, ibis: et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris.
8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus
Ne timeas a facie eorum: quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes
ecce constitui te hodie super Gentes, et super regna ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.
11 et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides Ieremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
12 et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud
Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud.
13 et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis
Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie Aquilonis.
14 et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae
Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terrae.
15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, et super omnes muros eius in circuitu, et super universas urbes Iuda.
16 et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum
Et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
17 tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum
Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum.
18 ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo terrae.
19 et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te
Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.