< Isaiæ 33 >

1 vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris
Væ qui prædaris! nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
2 Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis
Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
3 a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes
A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.
4 et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo
Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
5 magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia
Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia.
6 et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius
Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
7 ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt
Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.
8 dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines
Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
9 luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus
Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
10 nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor
Nunc consurgam, dicit Dominus; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
11 concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos
Concipietis ardorem, parietis stipulam; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
12 et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur
Et erunt populi quasi de incendio cinis; spinæ congregatæ igni comburentur.
13 audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam
Audite, qui longe estis, quæ fecerim; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
14 conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum
Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt
Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.
17 regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe
Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.
18 cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum
Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?
19 populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia
Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.
20 respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur
Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur:
21 quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum
quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
22 Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos
Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
23 laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam
Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum; claudi diripient rapinam.
24 nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas
Nec dicet vicinus: Elangui; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.

< Isaiæ 33 >