< Isaiæ 32 >

1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praeerunt.
2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta
Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta.
3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt
Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane
Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur maior:
6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper iudicium.
8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
Princeps vero ea, quae digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit.
9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
Mulieres opulentae surgite, et audite vocem meam: filiae confidentes percipite auribus eloquium meum.
10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
Post dies enim, et annum vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
Obstupescite opulentae, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros.
12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
Super humum populi mei spinae et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis?
14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum. Gaudium onagrorum pascua gregum,
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in charmel, et charmel in saltum reputabitur.
16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit
Et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in charmel sedebit.
17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
Et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.
19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas
Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini
Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.

< Isaiæ 32 >