< Isaiæ 21 >
1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.
3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.
6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.
8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram
Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.
10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.
11 onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte
Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?
12 dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite
Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.
13 onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim
Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.
15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.
16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est
Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israël locutus est.