< Isaiæ 2 >
1 verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem
Verbum, quod vidit Isaias, filius Amos, super Iuda et Ierusalem.
2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes.
3 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem
Et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.
4 et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium
Et iudicabit Gentes, et arguet populos multos: et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium.
5 domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini
Domus Iacob venite, et ambulemus in lumine Domini.
6 proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt
Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob: quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhaeserunt.
7 repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius
Repleta est terra argento et auro: et non est finis thesaurorum eius:
8 et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum
et repleta est terra eius equis: et innumerabiles quadrigae eius. Et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
9 et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis
Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne ergo dimittas eis.
10 ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius
Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria maiestatis eius.
11 oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa
Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur
Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem: et humiliabitur.
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan
Et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan.
14 et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos
Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos.
15 et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum
Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
16 et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est
et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu pulchrum est.
17 et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa
Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa:
18 et idola penitus conterentur
et idola penitus conterentur:
19 et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram
et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
20 in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones
In die illa proiiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
21 et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram
Et ingreditur scissuras petrarum, et in cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
22 quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse
Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius est, quia excelsus reputatus est ipse.