< Osee Propheta 8 >

1 in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
2 me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
Me invocabunt: Deus meus cognovimus te Israel.
3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum.
4 ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent:
5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari
proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam
Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
8 devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9 quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus
Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus.
10 sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum.
11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum
Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: factæ sunt ei aræ in delictum.
12 scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt
Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur.
14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius
Et oblitus est Israel Factoris sui, et ædificavit delubra: et Iudas multiplicavit urbes munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit ædes illius.

< Osee Propheta 8 >