< Osee Propheta 14 >

1 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
[Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
2 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
3 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
4 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.
5 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
6 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.
7 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani.
8 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.
9 quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis
Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.]

< Osee Propheta 14 >