< Osee Propheta 13 >
1 loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est
Loquente Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est.
2 et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
Et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes.
3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario
Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
4 ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
Ego autem Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti: et Deum absque me nescies, et Salvator non est præter me.
5 ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei
Iuxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
7 et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.
8 occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora iecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos.
9 perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
Perditio tua Israel: tantummodo in me auxilium tuum.
10 ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes
Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis: et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et principes.
11 dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea
Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
12 conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
13 dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum
Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.
14 de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis (Sheol )
De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis. (Sheol )
15 quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis
Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: et siccabit venas eius, et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
16 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ eius discindantur.