< Genesis 9 >
1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
Benedixitque Deus Noe et filiis eius. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et de manu fratris eius requiram animam hominis.
6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios eius cum eo:
9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.
11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas:
13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me, et inter terram.
14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus:
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
Eritque arcus meus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.
17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
Dixitque Deus ad Noe: Hoc est signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras.
23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor,
25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus eius.
27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius.
28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.