< Genesis 8 >
1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo
Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.
3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.
4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae
Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,
7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.
8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.
9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.
12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum
Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.
14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
15 locutus est autem Deus ad Noe dicens
Locutus est autem Deus ad Noë, dicens:
16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent
Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.