< Genesis 7 >
1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac
Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua in arcam: te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae
Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universae terrae.
4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae.
5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.
6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram
Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram
De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super terram,
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe
duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noe.
10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt
Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt:
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iapheth filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eis in arcam:
14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres
ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae
ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris
Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas
Vehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terrae: porro arca ferebatur super aquas.
19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo
Et aquae praevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines
Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: animantiumque omnium universi homines,
22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt
et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt.
23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli: deleta sunt de terra: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.
24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus
Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.