< Genesis 5 >

1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
Hic est liber generationis Adam. In die, qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit filium ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen eius Seth.
4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
Vixitque Seth postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios, et filias.
11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Iared.
16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
Et vixit Malaleel postquam genuit Iared, octingentis triginta annis: et genuit filios et filias.
17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
Et vixit Henoch postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus.
25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
vocavitque nomen eius Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
Et facti sunt omnes dies Lamech, septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth
Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham, et Iapheth.

< Genesis 5 >