< Genesis 49 >

1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
Vocavit autem Iacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annunciem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.
2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
Congregamini, et audite filii Iacob, audite Israel patrem vestrum:
3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei: prior in donis, maior in imperio.
4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum eius.
5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
Simeon et Levi fratres: vasa iniquitatis bellantia.
6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel.
8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
Iuda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
Catulus leonis Iuda: ad praedam fili mi ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum?
10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
NON AUFERETUR sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum.
12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
Pulchriores sunt oculi eius vino, et dentes eius lacte candidiores.
13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos
Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
Vidit requiem quod esset bona: et terram quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel.
17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro.
18 salutare tuum expectabo Domine
SALUTARE tuum expectabo Domine.
19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
Gad, accinctus praeliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum.
20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regibus.
21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiae discurrerunt super murum.
23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
Sed exasperaverunt eum, et iurgati sunt, invideruntque illi habentes iacula.
24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
Sedit in forti arcus eius, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob: inde pastor egressus est lapis Israel.
25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
Deus patris tui erit adiutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus huberum et vulvae.
26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius: donec veniret desiderium collium aeternorum: fiant in capite Ioseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos.
27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
Beniamin lupus rapax, mane comedat praedam, et vespere dividet spolia.
28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
Omnes hi in tribubus Israel duodecim: haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
Et praecepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei,
30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
contra Mambre in Terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulchri.
31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem eius: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua: ibi et Lia condita iacet.
33 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.

< Genesis 49 >