< Genesis 46 >

1 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
2 audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum
audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum.
3 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi
Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
4 ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos
Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
5 surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem
Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,
6 et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo
et omnia quæ possederat in terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo,
7 filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben
Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi
Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis
Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
11 filii Levi Gerson Caath et Merari
Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul
Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron
Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron.
14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel
Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel.
15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres
Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua: omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
16 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli
Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
17 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel
Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
18 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas
Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ: et hos genuit Jacob sedecim animas.
19 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin
Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin.
20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim
Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared
Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
22 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim
Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animæ, quatuordecim.
23 filii Dan Usim
Filii Dan: Husim.
24 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem
Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
25 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem
Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Jacob: omnes animæ, septem.
26 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex
Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
27 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta
Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
28 misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen
Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
29 quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit
Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
30 dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo
Dixitque pater ad Joseph: Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
31 et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me:
32 et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum
et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.
33 cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum
Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
34 respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium
respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.

< Genesis 46 >