< Genesis 4 >

1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?
10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.]
25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.

< Genesis 4 >