< Genesis 39 >

1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum, emitque eum Phutiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus sui, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant
Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei, a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant:
5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam:
6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie, et decorus aspectu.
7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
Post multos itaque dies iniecit domina sua oculos suos in Ioseph, et ait: Dormi mecum.
8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor eius es: quo modo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Dominum meum?
10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
Accidit autem quadam die ut intraret Ioseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
et illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu eius pallio fugit, et egressus est foras.
13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
17 et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
et ait: Ingressus est ad me servus Hebraeus quem adduxisti ut illuderet mihi:
18 cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde
His auditis dominus, et nimium credulus verbis coniugis, iratus est valde:
20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus
tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
21 fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris
Fuit autem Dominus cum Ioseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.
23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat
Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera eius dirigebat.

< Genesis 39 >