< Genesis 31 >

1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:
2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri, et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
Et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
Sed et pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
Si quando dixit: Variae erunt mercedes tuae: pariebant omnes oves varios foetus. quando vero econtrario ait: Alba quaeque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum
Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respondi: Adsum.
12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban
Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban.
13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae.
14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus, et hereditate domus patris nostri?
15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum
Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?
16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac.
17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
Surrexit itaque Iacob, et impositis liberis, ac coniugibus suis super camelos, abiit.
18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui
Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
Noluitque Iacob confiteri socero suo quod fugeret.
21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae iuris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
nunciatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob.
23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in Monte Galaad.
24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Iacob.
25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem Monte Galaad fixit tentorium.
26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
Et dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?
28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem
29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris tui heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Iacob quidquam durius.
30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
Ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. sic delusa solicitudo quaerentis est.
36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
Tumensque Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te
et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et iudicent inter me, et te.
38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:
39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:
40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus
Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quattuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
Veni ergo, et ineamus foedus: ut sit in testimonium inter me et te.
45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
Tulit itaque Iacob lapidem, et erexit illum in titulum:
46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:
47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
quem vocavit Laban Tumulum testis: et Iacob, Acervum testimonii, uterque iuxta proprietatem linguae suae.
48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est, Tumulus testis.
49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
Intueatur et iudicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit.
51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
Dixitque rursus ad Iacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans.
53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
Deus Abraham, et Deus Nachor iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per timorem patris sui Isaac:
54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi.
55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum
Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.

< Genesis 31 >