< Genesis 30 >
1 cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui
Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
3 at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios
At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
4 deditque illi Balam in coniugium quae
Deditque illi Balam in coniugium: quae,
5 ingresso ad se viro concepit et peperit filium
ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
Dixitque Rachel: Iudicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium. et idcirco appellavit nomen eius, Dan.
7 rursumque Bala concipiens peperit alterum
Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim
pro quo ait Rachel: Comparavit me Dominus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum, Nephthali.
9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit
Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
10 qua post conceptum edente filium
Qua post conceptum edente filium,
11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
dixit: Feliciter. et idcirco vocavit nomen eius, Gad.
12 peperit quoque Zelpha alterum
Peperit quoque Zelpha alterum.
13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser
Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe me dicent mulieres. propterea appellavit eum, Aser.
14 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui
Egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agrum, reperit mandragoras: quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui
Illa respondit: Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa
Redeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa est in occursum eius Lia, et ait: Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum
Et exaudivit Deus preces eius: concepitque et peperit filium quintum,
18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar
et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. appellavitque nomen eius, Issachar.
19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium
Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon
et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen eius, Zabulon.
21 post quem peperit filiam nomine Dinam
Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
22 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius
Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam eius.
23 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum
Quae concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum
Et vocavit nomen eius, Ioseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
25 nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam
Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam meam, et ad terram meam.
26 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi
Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu vero nosti servitutem qua servivi tibi.
27 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te
Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo: experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
28 constitue mercedem tuam quam dem tibi
constitue mercedem tuam quam dem tibi.
29 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua
At ille respondit: Tu nosti quo modo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
30 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Deus ad introitum meum. iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae.
31 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
32 gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea
Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent
Respondebitque mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me argues.
34 dixit Laban gratum habeo quod petis
Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis.
35 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum
Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi, et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
36 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius
Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges eius.
37 tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius
Tollens ergo Iacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quae spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quae integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
38 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent
Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
39 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa
Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
40 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus
Divisitque gregem Iacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quaeque, Laban: cetera vero, Iacob, separatis inter se gregibus.
41 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent
Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent:
42 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob
quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quae erant serotina, Laban: et quae primi temporis, Iacob.
43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos
Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.