< Genesis 29 >
1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
Profectus ergo Iacob venit in terram Orientalem.
2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
Sanusne est? inquit: Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia eius venit cum grege suo.
7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.
10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
Quam cum vidisset Iacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui: amovit lapidem quo puteus claudebatur.
11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nunciavit patri suo.
13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
15 dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
Habebat vero duas filias, nomen maioris Lia: minor vero appellabatur Rachel.
17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
Quam diligens Iacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro, mane apud me.
20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
Servivit ergo Iacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia iam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:
25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
Imple hebdomadam dierum huius copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
29 cui pater servam Balam dederat
cui pater servam Balam tradiderat.
30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente.
32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen eius Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus.
33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi. Vocavitque nomen eius Simeon.
34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen eius, Levi.
35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino. Et ob hoc vocavit eum, Iudam: cessavitque parere.