< Genesis 25 >
1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:
2 quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
quæ peperit ei Zamran et Iecsan, et Madam, et Madian, et Iesboc, et Sue.
3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
Iecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
4 at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
5 deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac:
6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
7 fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.
8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.
9 et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
10 quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor eius.
11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis.
12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
Hæ sunt generationes Ismael filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et
13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
hæc nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
14 Masma quoque et Duma et Massa
Masma quoque, et Duma, et Massa,
15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
Hadar, et Thema, et Iethur, et Naphis, et Cedma.
16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
Isti sunt filii Ismaelis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
17 anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
Et facti sunt anni vitæ Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introeuntibus Assyrios. Coram cunctis fratribus suis obiit.
19 hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
Sed collidebantur in utero eius parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Perrexitque ut consuleret Dominum.
23 qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
Qui respondens, ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori.
24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
Iam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero eius reperti sunt.
25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Iacob.
26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
27 quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Iacob.
29 coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
Coxit autem Iacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom.
31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua.
32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ei Esau, et vendidit primogenita.
34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset
Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit, et bibit, et abiit; parvipendens quod primogenita vendidisset.