< Genesis 21 >
1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est.
2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus.
3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus,
5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac.
6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei iam seni?
8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac.
11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo
Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborem, quae ibi erat.
16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
Aperuitque oculos eius Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius.
21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis.
23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.
24 dixitque Abraham ego iurabo
Dixitque Abraham: Ego iurabo.
25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi eius.
26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie.
27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus.
28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?
30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit.
32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
Et inierunt foedus pro puteo iuramenti.
33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni.
34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.