< Genesis 20 >
1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades, et Sur: et peregrinatus est in Geraris.
2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
Dixitque de Sara uxore suo, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam.
3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem, quam tulisti: habet enim virum.
4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et iustam interficies?
5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? in simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
Nunc ergo redde viro suo uxorem, et orabit pro te; quia propheta est, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt.
8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde
Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba haec in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quae non debuisti facere, fecisti nobis.
10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?
11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:
12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: In omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,
15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
Sarae autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: memento te deprehensam.
17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque eius, et pepererunt:
18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahae.