< Genesis 10 >
1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
Hae sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham, et Iapheth: natique sunt eis filii post diluvium.
2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
Filii autem Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba, et Dadan.
8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra,
9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
Fuit autem principium regni eius Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
Resen quoque inter Niniven et Chale: haec est civitas magna.
13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephthuim,
14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum,
16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
et Iebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum,
17 Eveum et Araceum Sineum
et Hevaeum, et Aracaeum: Sinaeum,
18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
et Aradium, Samaraeum et Amathaeum: et per hos disseminati sunt populi Chananaeorum.
19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque ad Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lasa.
20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
Filii Sem: Aelam et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra: et nomen fratris eius Iectan.
26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
Qui Iectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Iare,
27 et Aduram et Uzal Decla
et Aduram, et Uzal, et Decla,
28 et Ebal et Abimahel Saba
et Ebal, et Abimael, Saba,
29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
et Ophir, et Hevila, et Iobab. omnes isti, filii Iectan.
30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
Isti sunt filii Sem secundum cognationes et linguas, et regiones in gentibus suis.
32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
Hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.