< Hiezechielis Prophetæ 31 >

1 et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
در سال یازدهم تبعیدمان در روز اول ماه سوم، پیغام دیگری از جانب خداوند به من رسید:
2 fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis factus es in magnitudine tua
«ای پسر انسان، به پادشاه مصر و تمام قوم او بگو: تو نیز مانند آشور هستی. آشور قومی بزرگ و توانا بود؛ او همچون درخت سرو لبنان، پر شاخ و برگ و سایه‌گستر بود و سرش به ابرها می‌رسید.
3 ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
4 aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
آبهای زیر زمین و نهرها او را سیراب می‌کردند و باعث رشد آن می‌شدند، همچنین این آبها تمام درختان اطرافش را نیز آبیاری می‌نمودند.
5 propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis multis
به سبب فراوانی آب، او از همهٔ درختان بلندتر و پر شاخ و برگ‌تر شد.
6 cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum
در میان شاخه‌هایش پرندگان آشیانه می‌ساختند و در زیر شاخه‌هایش، گله‌ها و رمه‌ها بچه می‌زاییدند. تمام قومهای بزرگ جهان زیر سایهٔ او بودند.
7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas
او بزرگ و زیبا بود و ریشه‌هایش در آب فرو رفته بودند.
8 cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius
این درخت از هر درخت دیگری در باغ خدا بلندتر و زیباتر بود. شاخه‌های هیچ درخت صنوبری مثل شاخه‌های آن نبود و جوانه‌های هیچ درختی به جوانه‌های آن نمی‌رسید.
9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei
به سبب عظمتی که من به او بخشیده بودم، تمام درختان باغ عدن به او حسادت می‌کردند.»
10 propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua
خداوند یهوه می‌فرماید: «اکنون مصر، این درخت بلند، مغرور و متکبر شده است و خود را از دیگران بهتر و برتر می‌داند و سر به فلک کشیده است،
11 tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum
پس، او را به دست یک قوم نیرومند تسلیم می‌کنم تا او را به سزای شرارتش برساند. من خودم او را سرنگون می‌کنم.
12 et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum
لشکر بیگانه‌ای که مایهٔ وحشت و دلهرهٔ قومهاست می‌آید و او را قطع می‌کند و به زمین می‌اندازد. شاخه‌های شکستهٔ آن در اطراف کوهها، دره‌ها و رودخانه‌ها پخش و پراکنده می‌شود. تمام کسانی که در زیر سایه‌اش بودند آن را به همان حال افتاده، می‌گذارند و از آنجا می‌روند.
13 in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis
پرندگان، بر تنهٔ آن لانه می‌کنند و حیوانات وحشی در میان شاخه‌های بزرگ آن می‌خوابند.
14 quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum
این درس عبرتی است برای قومهای قوی و کامیاب، تا مغرور نشوند؛ زیرا همه محکوم به مرگ هستند و مثل تمام مردم دیگر به دنیای مردگان می‌روند.»
15 haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Sheol h7585)
خداوند یهوه می‌فرماید: «وقتی مصر سقوط کند دریاها را برمی‌انگیزم تا برایش ماتم گیرند و از حرکت باز ایستند. لبنان را سیاه‌پوش می‌کنم و تمام درختان، پژمرده می‌شوند. (Sheol h7585)
16 a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis (Sheol h7585)
وقتی مصر و تمام کسانی را که مانند وی هستند به دنیای مردگان بفرستم، قومها از صدای افتادنش وحشت خواهند کرد. تمام درختان عدن، مرغوبترین و بهترین درختان لبنان که همیشه سیراب بودند، وقتی ببینند که مصر هم در دنیای مردگان در کنار آنهاست، خوشحال خواهند شد. (Sheol h7585)
17 nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum (Sheol h7585)
تمام هم‌پیمانان او نیز که در زیر سایه‌اش بودند هلاک شده، همراه وی به دنیای مردگان خواهند رفت. (Sheol h7585)
18 cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus
«ای مصر، تو در میان درختان عدن (یعنی ممالک جهان)، بسیار باشکوه و عظیم هستی، ولی همراه همهٔ ممالک دیگر به قعر دنیای مردگان سرنگون خواهی شد و در میان ممالکی قرار خواهی گرفت که آنها را پست شمرده، با شمشیر کشتی.» خداوند یهوه می‌فرماید: «این است عاقبت پادشاه مصر و تمام قوم او.»

< Hiezechielis Prophetæ 31 >