< Exodus 40 >

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
et altare aureum in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
6 et ante illud altare holocausti
et ante illud altare holocausti:
7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum eius.
9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
10 altare holocausti et omnia vasa eius
altare holocausti et omnia vasa eius:
11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
15 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
16 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
17 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
18 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
19 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
20 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
21 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem.
22 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam Septentrionalem extra velum,
23 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
24 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
25 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
locatis per ordinem lucernis, iuxta præceptum Domini.
26 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
27 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
28 posuit et tentorium in introitu tabernaculi
Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
29 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
30 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
31 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
Laveruntque Moyses et Aaron, ac filii eius manus suas et pedes,
32 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
33 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu eius tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
34 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
35 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et maiestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
36 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
Si quando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas:
37 si pendebat desuper manebant in eodem loco
si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
38 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.

< Exodus 40 >