< Exodus 4 >
1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus
Respondens Moyses, ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga
Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
Dixitque Dominus: Proiice eam in terram. Proiecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam
Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius. Extendit, et tenuit, reversaque est in virgam.
5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob.
6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis
Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum
Ait Moyses: Obsecro Domine, non sum eloquens ab heri, et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum.
11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego?
12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
Perge igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.
13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
At ille: Obsecro Domine, inquit, mitte quem missurus es.
14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde
Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egredietur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde.
15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
Loquere ad eum, et pone verba mea in ore eius: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent.
17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa
Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
Abiit Moyses, et reversus est ad Iethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Iethro: Vade in pace.
19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Aegyptum: mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam.
20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum, reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua.
21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum
Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.
22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel
Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es ob circumcisionem.
27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum
Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in Montem Dei, et osculatus est eum.
28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat
Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini pro quibus miserat eum, et signa quae mandaverat.
29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.
30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo
Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,
31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt
et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.