< Exodus 39 >
1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi
De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi.
2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
opere polymitario, inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi
et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israel:
7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
9 quadrangulum duplex mensurae palmi
quadrangulum, duplex, mensurae palmi.
10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus
Et posuit in eo gemmarum ordines quattuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
In secundo, carbunculus, sapphirus, et iaspis.
12 in tertio ligyrius achates amethistus
In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo:
16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi.
20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in extrema parte tunicae per gyrum:
24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius:
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso
et mitras cum coronulis suis ex bysso:
27 feminalia quoque linea byssina
feminalia quoque linea, byssina:
28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo distinctum arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Moysi.
32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus
opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de hyacinthinis pellibus,
34 velum arcam vectes propitiatorium
velum: arcam, vectes, propitiatorium,
35 mensam cum vasis et propositionis panibus
mensam cum vasis suis et propositionis panibus:
36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo:
37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus:
38 et tentorium in introitu tabernaculi
et tentorium in introitu tabernaculi:
39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis:
40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis iussa sunt fieri.
41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii eius,
42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus.
43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis
Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.