< Exodus 37 >

1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris
Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
2 et fecit illi coronam auream per gyrum
Et fecit illi coronam auream per gyrum,
3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero
conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.
4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
5 et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam
et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.
6 fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine
Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:
8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii
cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes
extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem
Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ
14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari
contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro
Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba
Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant:
18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia:
21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.
26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis
Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

< Exodus 37 >