< Exodus 36 >

1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus Sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus.
2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus
Cumque vocasset eos Moyses, et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat
tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
4 unde artifices venire conpulsi
Unde artifices venire compulsi,
5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
Iussit ergo Moyses praeconis voce cantari: Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra in opere Sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent
eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:
9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
quarum una habebat in longitudine vigintiocto cubitos, et in latitudine quattuor. una mensura erat omnium cortinarum.
10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
Coniunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter
Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter,
12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
ut contra se invicem venirent ansae, et mutuo iungerentur.
13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:
15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga:
16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
quorum quinque iunxit seorsum, et sex alia separatim.
17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem iungerentur.
18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
Et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis.
20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra Austrum,
24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur
cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturae laterum in angulis terminantur.
25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad Aquilonem, fecit viginti tabulas,
26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas
cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas
Contra Occidentem vero, idest, ad eam partem tabernaculi, quae mare respicit, fecit sex tabulas,
28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:
29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
quae iunctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:
30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.
35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:
36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
et quattuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:
38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas
et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas.

< Exodus 36 >