< Exodus 35 >
1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Haec sunt quae iussit Dominus fieri.
2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens:
5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et aes,
6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas
pellesque arietum rubricatas, et ianthinas, ligna setim,
et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
10 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
11 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
Tabernaculum scilicet, et tectum eius, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos et bases:
12 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
Arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:
13 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
Mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
14 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
Candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:
15 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
Altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: Tentorium ad ostium tabernaculi:
16 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
Altare holocausti, et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis: labrum et bases eius:
17 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
Cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
18 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:
19 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
Vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
20 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,
21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
22 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et hyacinthinas,
24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
argenti, aerisque metalla obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
25 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
Sed et mulieres doctae, quae neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
26 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
28 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
30 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda.
31 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
Implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina
32 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento, et aere,
33 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
sculpendisque lapidibus, et opere carpentario. quidquid fabre adinveniri potest,
34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
dedit in corde eius: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quaeque reperiant.