< Exodus 31 >

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
3 et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere
et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
4 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere
ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
5 marmore et gemmis et diversitate lignorum
marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
6 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi
Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
7 tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
8 mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
9 et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris:
11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient
oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
12 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
13 loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui
Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
15 sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
16 custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
17 inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit
inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
18 dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei
Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

< Exodus 31 >