1facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
This chapter is missing in the source text.
2habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
3vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
4et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
5ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
6ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
7et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
8et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
9non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
10et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
12quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
13hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
14qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
15dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
16susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
23dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
24cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
25faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
26et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
27mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
28et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
29sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
30Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
31filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
32caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
33homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
34dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
35faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
36cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
37talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
38homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis