< Exodus 30 >

1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:
8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
Et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli iuxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino.
14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
18 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
lavabunt in ea Aaron, et filii eius manus suas ac pedes,
20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
21 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
ne forte moriantur. legitimum sempiternum erit ipsi, et semini eius per successiones.
22 locutusque est Dominus ad Mosen
Locutusque est Dominus ad Moysen,
23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
dicens: Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
casiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:
25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia eius, altaria thymiamatis,
28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet.
29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo, alieno, exterminabitur de populo suo.
34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, aequalis ponderis erunt omnia:
35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.

< Exodus 30 >