< Exodus 28 >
1 adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
2 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem
Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
3 et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi
Et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
4 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
Haec autem erunt vestimenta quae faciet: Rationale, et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum
Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
6 facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito
Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
7 duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant
Duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
8 ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
9 sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel
Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel:
10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum
sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.
11 opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos
Opere sculptoris et caelatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos:
12 et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem
et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
13 facies et uncinos ex auro
Facies et uncinos ex auro,
14 et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis
et duas catenulas auri purissimi sibi invicem cohaerentes, quas inseres uncinis.
15 rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superhumeralis ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
16 quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine
Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
17 ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus
Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:
18 in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis
in secundo carbunculus, sapphirus, et iaspis:
19 in tertio ligyrius achates et amethistus
in tertio ligurius, achates, et amethystus:
20 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos
in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. inclusi auro erunt per ordines suos.
21 habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus
Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
22 facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
Facies in rationali catenas sibi invicem cohaerentes ex auro purissimo:
23 et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate
et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate:
24 catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius
catenasque aureas iunges annulis, qui sunt in marginibus eius:
25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
26 facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt
Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quae e regione sunt superhumeralis, et posteriora eius aspiciunt.
27 nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali
Nec non et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem iuncturae inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
28 et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari
et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat iunctura fabrefacta, et a seinvicem rationale et superhumerale nequeant separari.
29 portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum
Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali iudicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in aeternum.
30 pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper
Pones autem in rationali iudicii Doctrinam et Veritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit iudicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper.
31 facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam
Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur
in cuius medio supra erit capitium, et ora per gyrum eius textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
33 deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis
Deorsum vero, ad pedes eiusdem tunicae, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,
34 ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum
ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
35 et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur
Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur Sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
36 facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino
Facies et laminam de auro purissimo: in qua sculpes opere caelatoris, Sanctum Domino.
37 ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
38 inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus
imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quae obtulerunt et sanctificaverunt filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte eius, ut placatus sit ei Dominus.
39 stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii
Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
40 porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem
Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:
41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
42 facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina
Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae, a renibus usque ad femora:
43 et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum
et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini eius post eum.