< Exodus 27 >
1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine
Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, idest quadrum, et tres cubitos in altitudine.
2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere
Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt: et operies illud aere.
3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis
Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula. omnia vasa ex aere fabricabis.
4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei
Craticulamque in modum retis aeneam: per cuius quattuor angulos erunt quattuor annuli aenei,
5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium
quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis
Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis:
7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est
Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in Monte monstratum est.
9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
Facies et atrium tabernaculi, in cuius australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea
Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea.
11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea
Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae eiusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea.
12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem
In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem.
13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt
In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem
in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem:
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem.
16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem
In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quattuor, cum basibus totidem.
17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis
Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis.
18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit. fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies
Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et ceremonias, tam paxillos eius quam atrii, ex aere facies.
20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper
Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum: ut ardeat lucerna semper
21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel
in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii eius, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum coram filiis Israel.