22ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
23et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
24eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
25et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
26facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
27et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
29ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
30et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
31facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
32quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
33inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
34pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum
35mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
36facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
37et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae