< Exodus 26 >
1 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies
2 longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria
3 quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt
4 ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari
5 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
7 facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
8 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium
9 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
10 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur
11 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat
12 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi
13 et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens
14 facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem
17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum
19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt
21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur
22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum
35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
36 facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
37 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae