< Exodus 23 >

1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium
Non suscipies vocem mendacii: nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies
Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
3 pauperis quoque non misereberis in negotio
Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
4 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum
Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
5 si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo
Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
6 non declinabis in iudicio pauperis
Non declinabis in iudicium pauperis.
7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium
Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides: quia aversor impium.
8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum
Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba iustorum.
9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
Peregrino molestus non eris. scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in Terra Aegypti.
10 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius.
11 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo
Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.
12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena
Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus: et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena.
13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro
Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non iurabitis, neque audietur ex ore vestro.
14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus
Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Aegypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro
Et sollemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro. sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo
Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
18 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane
Non immolabis super fermento sanguinem victimae tuae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane.
19 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae
Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hoedum in lacte matris suae.
20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi
Ecce ego mittam Angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem praeparavi.
21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo
Observa eum, et audi vocem eius, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
Quod si audieris vocem eius, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo
Praecedetque te Angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Iebusaeum, quos ego conteram.
24 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum
Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
25 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui
Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo
Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.
27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:
28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas
emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introeas.
29 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae
Non eiiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae.
30 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram
Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas Terram.
31 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro
Ponam autem terminos tuos a Mari rubro usque ad Mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores Terrae, et eiiciam eos de conspectu vestro.
32 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum.
33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum
Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.

< Exodus 23 >