< Exodus 2 >
1 egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae
Egressus est post hæc vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suæ.
2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus
Quæ concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
3 cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis
Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis,
4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei
stante procul sorore eius, et considerante eventum rei.
5 ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellæ eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam
6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est
aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius, ait: De infantibus Hebræorum est hic.
7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum
Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem Hebræam, quæ nutrire possit infantulum?
8 respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
9 ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiæ Pharaonis.
10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum
Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen eius Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
11 in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis
In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum Ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis.
12 cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo
Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo.
13 et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes: dixitque ei qui faciebat iniuriam: Quare percutis proximum tuum?
14 qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
Qui respondit: Quis te constituit principem et iudicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?
15 audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum
Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu eius, moratus est in Terra Madian, et sedit iuxta puteum.
16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui
Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
17 supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum
Supervenere pastores, et eiecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
18 quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito
Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?
19 responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
Responderunt: Vir Ægyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
20 at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem
At ille: Ubi est? inquit, Quare dimisistis hominem? Vocate eum ut comedat panem.
21 iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius
Iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam eius uxorem:
22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena
quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adiutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus
Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israel, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob
Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac, et Iacob.
25 respexit filios Israhel et cognovit eos
Et respexit Dominus filios Israel et cognovit eos.