< Ephesios 3 >
1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
因此,我保祿為你們外邦人的緣故,作基督耶穌囚犯的,為你們祈禱──
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
想你們必聽說過天主的恩寵,為了你們賜與我的職分:
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
就是藉著啟示,使我得知我在上邊已大略寫過的奧祕;
4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
你們照著讀了,便能明白我對基督的奧祕所有的了解,
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
這奧祕在以前的世代中,沒有告訴過任何人,有如現在一樣,藉聖神已啟示給祂的聖宗徒和先知;
6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
這奧祕就是:外邦人藉著福音在基督耶穌內與猶太人同為承繼人,同為一身,同恩許的分享人。
7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
至於我,我依照天主大能的功效所賜與我的恩寵,作了這福音的僕役;
8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
我原是一切聖徒中最小的,竟蒙受了這恩寵,得向外邦宣布基督那不可測量的豐富福音,
9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit (aiōn )
並光照一切人,使他們明白,從創世以來,即隱藏在創造萬有的天主內的奧祕, (aiōn )
10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
為使天上的率領者和掌權者,現在藉著教,得知天主的各樣智慧,
11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro (aiōn )
全是按照祂在我們的主基督耶穌內所實現的永遠計畫; (aiōn )
12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
所以只有在基督內,我們才可藉著對祂所懷的信德,放心大膽地懷著依恃之心,進到天主面前。
13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
為此,我請求你們,不要因我為你們所受的苦難而沮喪,我的苦難原是你們的光榮。
14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
因此,我在天父面前屈膝──
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
上天下地的一切家族都是由祂而得名──
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
求祂依照祂豐富的光榮,藉著祂的聖神,以大能堅固你們內在的人,
17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
並使基督因著你們的信德,住在你們心中,叫你們在愛德上根深蒂固,奠定基礎,
18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
為使你們能夠同眾聖徒領悟基督的愛是怎樣的廣、寬、高、深,
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
並知道基督的愛是遠超人所能知的,為叫你們充滿天主的一切富裕。
20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
願光榮歸於天主,祂能照祂在我們身上所發揮的德能,成就一切,遠超我們所求所想的。
21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen (aiōn )
願祂在教會內,並在基督耶穌內,獲享光榮,至於萬世萬代! 阿們。 (aiōn )