< Ephesios 1 >
1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ,
6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,
8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia:
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso;
11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:
12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo;
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus:
21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro (aiōn )
supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. (aiōn )
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.