< Ecclesiastes 1 >
1 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Ierusalem.
2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole?
4 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
Generatio præterit, et generatio advenit: terra autem in æternum stat.
5 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens,
6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
7 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant.
8 cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
Cunctæ res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est.
10 nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: iam enim præcessit in sæculis, quæ fuerunt ante nos.
11 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quæ postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.
12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem,
13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus, quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
Vidi cuncta, quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus.
15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Ierusalem: et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
Dedique cor meum ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus,
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio: et qui addit scientiam, addit et laborem.