< Ecclesiastes 6 >

1 est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines
Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:
2 vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est
Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. hoc vanitas, et miseria magna est.
3 si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus
Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuncio quod melior illo sit abortivus.
4 frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius
Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius.
5 non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali
Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali:
6 etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia
etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia?
7 omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur
Omnis labor hominis in ore eius: sed anima eius non implebitur.
8 quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita
Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper nisi ut pergat illuc, ubi est vita?
9 melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus
Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus.
10 qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere
Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.
11 verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem
Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.
12 quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit
Quid necesse est homini maiora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae, et tempore, quod velut umbra praeterit? Aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?

< Ecclesiastes 6 >