< Deuteronomii 27 >
1 praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
Praecepit autem Moyses et seniores Israel, populo dicentes: Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie.
2 cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
Cumque transieritis Iordanem in Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce levigabis eos,
3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso: ut introeas Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut iuravit patribus tuis.
4 quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
Quando ergo transieritis Iordanem, erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et levigabis eos calce:
5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6 et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
7 et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
Et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide.
9 dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israelem: Attende, et audi Israel: Hodie factus es populus Domini Dei tui:
10 audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi
audies vocem eius, et facies mandata atque iustitias, quas ego praecipio tibi.
11 praecepitque Moses populo in die illo dicens
Praecepitque Moyses populo in die illo, dicens:
12 hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph, et Beniamin.
13 et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan et Nephthali.
14 et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
Et pronunciabunt Levitae, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:
15 maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito. et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
16 maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen
Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem. et dicet omnis populus: Amen.
17 maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen
Maledictus qui transfert terminos proximi sui. et dicet omnis populus: Amen.
18 maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen
Maledictus qui errare facit caecum in itinere. et dicet omnis populus: Amen.
19 maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen
Maledictus qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae. et dicet omnis populus: Amen.
20 maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli eius. et dicet omnis populus: Amen.
21 maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen
Maledictus qui dormit cum omni iumento. et dicet omnis populus: Amen.
22 maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen
Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae. et dicet omnis populus: Amen.
23 maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen
Maledictus qui dormit cum socru sua. et dicet omnis populus: Amen.
24 maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen
Maledictus qui clam percusserit proximum suum. et dicet omnis populus: Amen.
25 maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis. et dicet omnis populus: Amen.
26 maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen
Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit. et dicet omnis populus: Amen.