< Danihelis Prophetæ 7 >
1 Anno primo Baltassar regis Babylonis Daniel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone comprehendit summatimque perstringens ait
Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:
2 Videbam in visione mea nocte et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno
Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti cæli pugnabant in mari magno.
3 Et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se
Et quattuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.
4 Prima quasi leaena et alas habebat aquilae aspiciebam donec evulsae sunt alae eius et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit et cor hominis datum est ei
Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ: aspiciebam donec evulsæ sunt alæ eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei.
5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius et sic dicebant ei Surge comede carnes plurimas
Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas.
6 Post haec aspiciebam et ecce alia quasi pardus et alas habebat quasi avis quattuor super se et quattuor capita erant in bestia et potestas data est ei
Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.
7 Post haec aspiciebam in visione noctis et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat magnos comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam et habebat cornua decem
Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
8 Considerabam cornua et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
9 Aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit vestimentum eius candidum quasi nix et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammae ignis rotae eius ignis accensus
Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammæ ignis: rotæ eius ignis accensus.
10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt
Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia et perisset corpus eius et traditum esset ad comburendum igni
Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni:
12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus
aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus, et tempus.
13 Aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum.
14 Et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus et linguae ipsi servient potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur
Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas eius, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur.
15 Horruit spiritus meus ego Daniel territus sum in his et visiones capitis mei conturbaverunt me
Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
16 Accessi ad unum de assistentibus et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his Qui dixit mihi interpretationem sermonum et docuit me
Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:
17 Hae quattuor bestiae magnae quattuor sunt regna quae consurgent de terra
Hæ quattuor bestiæ magnæ: quattuor sunt regna, quæ consurgent de terra.
18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum
Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.
19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta quae erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis dentes et ungues eius ferrei comedebat et comminuebat et reliqua pedibus suis conculcabat
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat:
20 et de cornibus decem quae habebat in capite et de alio quod ortum fuerat ante quod ceciderant tria cornua et de cornu illo quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris
et de cornibus decem, quæ habebat in capite: et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris.
21 Aspiciebam et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis
Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,
22 donec venit antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi et tempus advenit et regnum obtinuerunt sancti
donec venit Antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
23 Et sic ait Bestia quarta regnum quartum erit in terra quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam
Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.
24 Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit
Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.
25 Et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
26 Et iudicium sedebit ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem
Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
27 Regnum autem et potestas et magnitudo regni quae est subter omne caelum detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum regnum sempiternum est et omnes reges servient ei et obedient
Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
28 Hucusque finis verbi Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi
Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi.