< Danihelis Prophetæ 5 >
1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat aetatem
貝耳沙匝王為大員千人擺設了盛筵,並與千人宴飲。
2 Praecepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Ierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae
貝耳沙匝乘著酒興,命人將他父親拿步高從耶路撒冷殿中劫掠的金銀器皿取來,給君王和他的大員並自己的妻妾用來飲酒。
3 Tunc allata sunt vasa aurea et argentea quae asportaverat de templo quod fuerat in Ierusalem et biberunt in eis rex et optimates eius uxores et concubinae illius
於是人把從耶路撒冷天主殿宇聖所內劫掠的金銀器皿取來,給君王和他的大員並妻妾用來飲酒;
4 Bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos aereos ferreos ligneosque et lapideos
大家一面飲酒,一面讚揚自己用金、銀、銅、鐵、木、石製的神像。
5 In eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae et rex aspiciebat articulos manus scribentis
正在此時,忽然出現了一個人的手指,在燈台後面王宮的粉牆上寫字,君王也看見了那寫字的手掌。
6 Tunc facies regis commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et compages renum eius solvebantur et genua eius ad seinvicem collidebantur
當時君王的面色立即改變,心意煩亂,兩腰關節鬆弛,兩膝互相碰擊,
7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldaeos et aruspices Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo erit
君王遂大聲喊叫,命召術士、占星者和占卜者來;君王就向巴比倫的智者說:不論誰,如能閱讀這些字,給我解說其中的意義,就必身被絳袍,帶上金項鏈,位居全國第三。
8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi
巴比倫所有的智者都來了,卻沒有一個人能閱讀那些文字,也不能給君王說明所含有的意義。
9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est et vultus illius immutatus est sed et optimates eius turbabantur
因此貝耳沙匝王極其驚慌,面色大變,他的大臣也都不知所措。
10 Regina autem pro re quae acciderat regi et optimatibus eius domum convivii ingressa est et proloquens ait Rex in aeternum vive non te conturbent cogitationes tuae neque facies tua immutetur
太后聽到了君王和大臣們的喧嘩聲,遂進入坐席的大廳,啟奏說:「大王萬歲! 你不要心慌意亂,面容也不必改變;
11 Est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldaeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex
你國內現有一個人,具有至聖神明的精神,你父親在日,已發見他具有真知灼見,智慧如神。你父親拿步高王,曾立他為所有巫師、術士、占星者和占卜者的首領,
12 quia spiritus amplior et prudentia intelligentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Daniele cui rex posuit nomen Baltassar nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit
就因為在他身上具有一種卓越的精神、學識和聰敏,能詳解夢境,釋謎破惑;君王就將他達尼爾的名字改作貝耳特沙匝。現在就召達尼爾前來,他必能說出其中的意義。」
13 Igitur introductus est Daniel coram rege Ad quem praefatus rex ait Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae quem adduxit pater meus rex de Iudaea
於是達尼爾被引到王前,問達尼爾說:「你就是我父王昔日由猶大擄來的猶大俘虜中的達尼爾嗎﹖
14 Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te
我聽說你有神的精神,具有真知灼見,和卓越的智慧。
15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere
方纔智者和術士被引至我前,要他們念這些文字,給我說明其中的意義,但是他們卻都不能給我解釋這些文字的意義。
16 Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris
我聽說你能解釋疑難,現在你若能念這些文字,給我說明其中的意義,你就要身披絳袍,帶上金項鏈,位居全國第三。」
17 Ad quae respondens Daniel ait coram rege Munera tua sint tibi et dona domus tuae alteri da scripturam autem legam tibi rex et interpretationem eius ostendam tibi
達尼爾回答君王說:「你的禮物仍歸你所有,你的酬報可賞給他人,至於我,我仍要給大王念這些文字,使大王得知其中的含義。
18 O rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo
大王! 至高者天主曾將國家、威權、光榮和尊嚴賞賜了你的父親拿步高;
19 Et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat et quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat
由於天主賞賜了他這樣大的威權,各民族,各邦國,各異語人民,在他面前無不震驚害怕;他願意殺的就殺,他願意活的就活,他願意升的就升,他願意貶的就貶。
20 Quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est
但在他心高氣傲,目空一切的時候,便從王位上被推下來,喪失了自己的光榮,
21 et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius foenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud
由人間被驅逐,他的心相似獸心,與野驢為為伍,吃草如同牛一樣;他的身體為露水浸濕,直到他承認至高者天主統治世人的國度,他願意給誰統治,就給誰。
22 Tu quoque filius eius Baltassar non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia
貝耳沙匝! 你是他的兒子,雖然你知道這一切,但是你仍不低首下心,
23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti
反而自高自大,抵抗上天的大主,命人將他殿宇的器皿給你拿來,供你和你的大臣並你的妻妾用來飲酒,並且你讚美那些不能看,不能聽,不能知的金、銀、銅、鐵、木、石製的神像,卻不知尊崇那掌握你的氣息,註定你一切命途的天主。
24 Idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est
為此,他使一隻手掌出現,寫了這些字。
25 Haec est autem scriptura quae digesta est MANE THECEL PHARES
寫出來的這些字是:「默乃,默乃,特刻耳,培勒斯。」
26 Et haec est interpretatio sermonis MANE numeravit Deus regnum tuum et complevit illud
這些字的含義是:「默乃:」天主數了你的國祚,使它完結;「
27 THECEL appensus es in statera et inventus es minus habens
特刻耳:」你在天秤上被衡量了,不夠分量;「
28 PHARES divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis
培勒斯:」你的國被瓜分了,給了瑪待人和波斯人。」
29 Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo
於是貝耳沙匝下令,給達尼爾披上絳袍,帶上金項鏈,並宣布他位居全國第三。
30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus
當夜加色丁王貝耳沙匝即為人所殺。
31 Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos
瑪待人達理阿承受了王位,那時他約六十二歲。