< Danihelis Prophetæ 10 >

1 Anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar et verbum verum et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione
En el tercer año del reinado del rey Ciro de Persia, un mensaje fue revelado a Daniel (también llamado Beltsasar). El mensaje era cierto y se refería a un gran conflicto. Él entendió el mensaje y obtuvo la comprensión de la visión.
2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus
Cuando esto sucedió, yo, Daniel, había estado de luto durante tres semanas completas.
3 panem desiderabilem non comedi et caro et vinum non introierunt in os meum sed neque unguento unctus sum donec complerentur trium hebdomadarum dies
No comía nada bueno. Ni carne ni vino pasaron por mis labios. No usé aceites perfumados hasta que pasaron esas tres semanas.
4 Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum qui est Tigris
El día veinticuatro del primer mes estaba yo en la orilla del gran río Tigris.
5 Et levavi oculos meos et vidi et ecce vir unus vestitus lineis et renes eius accincti auro obrizo
Miré a mi alrededor y vi a un hombre vestido de lino, y alrededor de su cintura había un cinturón de oro puro.
6 et corpus eius quasi chrysolithus et facies eius velut species fulguris et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius et quae deorsum sunt usque ad pedes quasi species aeris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis
Su cuerpo brillaba como una joya; su rostro era tan brillante como un relámpago; sus ojos eran como antorchas ardientes; sus brazos y piernas brillaban como el bronce pulido; y su voz sonaba como el rugido de una multitud.
7 Vidi autem ego Daniel solus visionem porro viri qui erant mecum non viderunt sed terror nimus irruit super eos et fugerunt in absconditum
Yo, Daniel, fui el único que vio esta visión—los otros que estaban conmigo no vieron la visión, pero de repente se sintieron muy asustados y huyeron para esconderse.
8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea immutata est in me et emarcui nec habui quidquam virium
Me quedé solo para ver esta maravillosa visión. Mis fuerzas se agotaron y mi rostro se puso pálido como la muerte. No me quedaba ni un gramo de fuerza.
9 Et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam et vultus meus haerebat terrae
Le oí hablar, y al oír su voz perdí el conocimiento y me tumbé en el suelo boca abajo.
10 Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum
Entonces una mano me tocó y me levantó sobre las manos y las rodillas.
11 Et dixit ad me Daniel vir desideriorum intellige verba quae ego loquor ad te et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te Cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens
Me dijo: “Daniel, Dios te ama mucho. Presta atención a lo que te digo. Levántate, porque he sido enviado a ti”. Cuando me dijo esto me puse de pie, temblando.
12 Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos
“No tengas miedo, Daniel”, me dijo. “Desde el primer día en que te concentraste en tratar de entender esto, y en humillarte ante Dios, tu oración fue escuchada, y yo he venido a responderte.
13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum et ego remansi ibi iuxta regem Persarum
Pero el príncipe del reino de Persia se opusieron a mí durante veintiún días. Entonces Miguel, uno de los principales príncipes, vino a ayudarme, porque los reyes de Persia me tenían detenido.
14 Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus quoniam adhuc visio in dies
Ahora he venido a explicarte lo que le sucederá a tu pueblo en los últimos días, porque la visión se refiere a un tiempo futuro”.
15 Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis deieci vultum meum ad terram et tacui
Mientras me decía esto, me quedé con la cara en el suelo y no pude decir nada.
16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me Domine mi in visione tua dissolutae sunt compages meae et nihil in me remansit virium
Entonces el que parecía un ser humano me tocó los labios y pude hablar. Le dije al que estaba frente a mí: “Señor mío, desde que vi la visión he estado agonizando y me siento muy débil.
17 Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur
¿Cómo puedo yo, tu siervo, hablarte, mi señor? No tengo fuerzas y apenas puedo respirar”.
18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me
Una vez más, el que parecía un ser humano me tocó y me devolvió las fuerzas.
19 et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus Cumque loqueretur mecum convalui et dixi Loquere Domine mi quia confortasti me
“No tengas miedo; Dios te quiere mucho. ¡Que tengas paz! ¡Sé fuerte! Ten valor!” Mientras me hablaba, me fortalecí y dije: “Señor mío, háblame, porque me has fortalecido”.
20 Et ait Numquid scis quare venerim ad te et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum cum ego egrederer apparuit princeps Graecorum veniens
“¿Sabes por qué he acudido a ti?”, me preguntó. “Dentro de poco tendré que volver a luchar contra el príncipe de Persia, y después vendrá el príncipe de Grecia.
21 Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michael princeps vester
Pero antes te diré lo que está escrito en el Libro de la Verdad. Nadie me ayuda a luchar contra estos príncipes, excepto Miguel, tu príncipe”.

< Danihelis Prophetæ 10 >