< Actuum Apostolorum 15 >

1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
Et quidam descendentes de Iudæa, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
Facta ergo seditione non minima Paulo, et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos, et presbyteros in Ierusalem super hac quæstione.
3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
Illi ergo deducti ab Ecclesia pertransibant Phœnicen, et Samariam, narrantes conversionem Gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
Cum autem venissent Ierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annunciantes quanta Deus fecisset cum illis.
5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi
Surrexerunt autem quidam de hæresi Pharisæorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
Conveneruntque Apostoli, et seniores videre de verbo hoc.
7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere.
8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis,
9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam, et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa, et prodigia in Gentibus per eos.
13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me
Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex Gentibus populum nomini suo.
15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
Et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta eius reædificabo, et erigam illud:
17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
18 notum a saeculo est Domino opus suum (aiōn g165)
Notum a sæculo est Domino opus suum. (aiōn g165)
19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum
Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex Gentibus convertuntur ad Deum,
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo, et Barnaba, Iudam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam viros primos in fratribus,
23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
scribentes per manus eorum. APOSTOLI et seniores fratres, his, qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ fratribus ex Gentibus, salutem.
24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus:
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
placuit nobis collectis in unum, eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis nostris Barnaba, et Paulo,
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem
Misimus ergo Iudam, et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
Visum est enim Spiritui sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam
Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
Iudas autem, et Silas, et ipsi cum essent Prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos
Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
Visum est autem Silæ ibi remanere: Iudas autem solus abiit Ierusalem.
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
Paulus autem, et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes: et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus
Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominabatur Marcus.
38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum.
40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus
Paulus vero electo Sila profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias
Perambulabat autem Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum, et seniorum.

< Actuum Apostolorum 15 >